- LUXURIA
- LUXURIAa luxu, quod proprie luxatio, ἐξάρτρωσις, inde intemperantia cupiditatum, cum sc. eae luxae s. solutae sunt, ἀσωτία, ἀκράτεια: circa victum et vestitum inprimis, proprie profusa impensa. Sic in victu, Luxuriosorum principes, ex Graecis quidem Callias et Ctesippus; ex Romanis Apicius et Hortensius, memorantur Aelian. Var. Hist. l. 4. c. 16. Et Hortensium quidem Oratorem, primum cibi causâ pavum occidisse, narrat Tertullian, de Pallio c. 1. quem postea saginare primus instituit M. Aufidius Lurco, circa novissimum Piraticum bellum: ob quae sic Publius Syrus; apud Petron Arbitr. Edit. Gonsal. de Salas p. 21. Edit. Bodsch. c. 38. qui hisce negat melius quid dici posse,Luxuriae rictu Martis marcent moenia,Tuo palato clausus pavo pascilur,Plumato amictus aureo Babylonico etc.Verum hos omnes immane quantum superavit Aesopus Tragicus, vel eius fil. cui Pater ex arte ducenties sestertium reliquerat, uti praeter alios Macrob. narrat, Sat. l. 2. c. 9. De filio ita Val. Max. l. 9. c. 1. Sed etiam furiosae luxuriae iuvenem quem constat cantu commendabiles aviculas, immanibus emptas pretiis, in cena pro fic edulis ponere, acetoque liquatos magnae summae uniones potionibus adspergere solitum, amplissimum patrimonium, tamquam amaram aliquam sarcinam quam celerrime abicere cupientem. Quod tamen Parenti liquido tribuit Plin. l. 10. c. 51. Maxime, inquiens, insignis est in hac memoria Clodii Aesopi, Tragici Histrionis, patina, excenties H-S. taxata: in qua posuit aves cantu aliquo, aut humano sermone vocales, nummis sex singulas coemptas; nuliâ aliâ inductus suavitate, msi ut in his imitationem hominis manderet, ne quaestus quidem suos reveritus illos opimos et voce meritos: dignus prorsus filio, a quo devoratas diximus margaritas. Sane filium fuisse, a quo comestas narrat margaritas, etiam Horat. testatur Serm. l. 2. Sat. 3 v. 239 et seqq.Filius Aesopi detractam ex aure Metellae,Scilicet ut decies solidum exsorberet, acetoDiluit insignem baccam.Similiter Tertullian. de Pallio c. 5.. At de Patina adscribit patri Histrioni haec de utroque verba: Aesopus Histrio ex avibus eiusdempretiositatis, ut canoribus et loquacibus quibusque, cenium millium patinam confiscavit (h. e. confiscatam, s. repositam habuit; ut eam, cum vellet, avibus carissime emptis plenam repraesentaret convivis.) Fil. eius post tale pulpamentum potuit sumptuosius esurire: margarita namque vel ipso nomine pretiosa dehausit. Credo, ne mendicius patre cenasset. Sed de pretio patinae fusius dislerit Salmas. ad Tertull. quem vide. Quod vero Plin. audivimus dicentem, supra aves singulas sex nummis coemptas; quod pretium Beigis necdum adaequat stuferos quatuor, sive quintam floreni partem: mendum est. Quare Hottomannus de Re Numm. p. 257. pro sex legit sexcentis; i.e. octodecim florenis Belgicis. Sed neque id iustum fuerit pretium. Proin Salmas. ex optimo et vetustissimo Rigaltii codice, reponit: IIS, VI. singulas coemptas. Nempe pro avibus singulis soluta sestertia sex, s. sex milia nummûm. Quam Plinii sententiam etiam Tertullian. expressit, scribens: Asimus Celer mulli unius obsonium VI. M. H. S. detulit: Aespus, ex avibus eiusdem pretiositatis, sexcentûm millium patinam confiscavit. Ubi clare inter patinam et avium pretium distinguit: quae Budaeus l. 2. de Asse, confudit. Ab Aesopo ad alid luxûs exemplum, ducit Suet. Vitell. c. 13. Famosissima, aiens, super ceteras fuit cenae ei data adventitia a fratre: in qua duo milia lectissimorum piscium, septem avium, apposita traduntur. Hanc quoque exsuperavit ipse dedicatione patinae, quam, ob immensam magnitudinem, Clypeum Minervae, Α᾿ιγίδα Πολιούχου, dictitabat. In hac scarorum iecinora, phasianorum et pavonum cerebella, linguas phoenicopterûm, muraenarum lactes, a Carpathio usque fretoque Hispaniae, per Navarchos ac triremes, petiatarum, commiscuit. Porro Romanorum luxum insigniter arguunt verba haec Favorini apud A. Gell. l. 15. c. 8. Qui negant ullam avem, praeter ficedulam, totam comesse oportere ceterarum avium atque altilium, nisi tantum apponatur, ve a cluniculis inferiori parte saturi fiant, convivium putant inopiâ sordere: superiorem partem avium atque altilium qui edunt, eos palatum non habere. Idem multum comparuit ex Aviariis sive Ornithonibus, in quibus tria inprimis admirationi erant; magnitudo earum, multitudo avium quas continerent et pretium ingens, quod inde quotannis perciperent: Verum cum hac de re infra dicturi simus, suo loco, hoc unum hîc addam, quod Axius habet, apud Varron. de Re Rust. l. 3. c. 6 ubi ex pavonibus M. Aufidium Lurconem supra sexagena milia nummûm cepisse, memorat. Idem c. 7. ubi de columbis: Parentes eorum, inquit, Romae, si sunt formosi bono colore, integri, boni seminis; pariae singula vulgo veneunt ducenis nummis; nec non eximia singulis milibus nummûm: quas nuper cum Mercator tanti emere vellet a L. Axio, Equite Rom. minoris quadringentis denariis daturum negavit. Quod de Axio referre ctiam non piguit Plin. l. 10. c. 37. Duceni autem nummi Belgis nunc fuerint sex floreni: mille nummi, triginta floreni: quadringenti denarii, 120. floreni. Causa caritatis, adiciales inprimis ac triumphales cenae: unde legas l. 3. Varronis c. 2. Quotus quisque enim est annus, quo non videas epulum, aut Collegia, non epulari; quae nunc innumerabiles incendunt annonam, etc. Plura hanc in rem vide apud Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. passim aliquid etiam infra in voceTetrapharmacum. In vestitu luxriem Romanorum, matronarum inprimis, grphice describit Plin. l. 9. c. 25. et l. 33. c. XI. alibique passim. Ut de luxu in supellectile, in aedificiis, aliisque sese exserente, nil addam: nisi versus hos Stat. l. 1. Sylv. 2. v. 157.— — heic Seirius alget,Brumatepet, versumque domus sibi temperat Annum.Ubi delitias ubique sectando, ex hieme et aestate ver factum indicat, mutatasque Naturae ipsius vices, temperatis luxuriae artificio rigoribus et fervoribus: cuiusmodi habitationem pulchre totius Anni villam vocat Seneca Ep. 55. Ut autem cordati homines temperantiam hîc quoque secuti sint, vides in aedificiis pulchre diligenterque conscriptis a minore Plin. l. 1 Ep. 17. et l. 5. Ep. 6. De luxu in cubando, vide aliquid infra, ubi de Lectis et Pulvillis, sicut de reliquis luxuriae speciebus, passim suis locis. Neque vero in pace solum, sed et militiae, sequioriaevo, luxuria dominari coepit, adeo ut inter satcinas Ducum ipsa pavimenta fuerint. Hinc Plin. quoque Neronis viatoria cubicula unionibus constructa queritur; et indignatur conopeum Horat. de castris loquens Antonii, Epod. Ode 9. v. 15.Interque signa turpe militariaSol aspicit conopeum:nec non speculum Iuv. de Othonis, Sat. 2. l. 1. v. 102.Res memoranda novis annalibus, atque recentiHistoria, speculum civilis sarcina belli.Ut de figulis, in Domitiani, deque balinei instrumento, in Tiberii castris, apud eund. poetam et Velleium, taceam. Unde praetorium in castris templo comparandi, ob magnificentiam, occasio Iosepho. Transiit autem luxus uterque ex Oriente, post Asiam inprimis devictam, ad rom. Treb. Pollio de Herode Tyr. homo omnium delicatissimus, et prorsus Orientalis et Graecae luxuriae: inter milites ex parte sublatus ab hadriano Imp. quemadmodum legibus Cabariis, Vestiariis, aliisque in urbe utcumque eidem obviam itum est. Vide quoque ubi de re Censoria, alibique passim. Addo saltem etiam Luxum nonnullis inter Imperii arcana censeri. Sane Iuliani Imp. qui eunuchos, coquos, tonsores, palatio e xegit, factum a plerisque imporbatum, ὅτι παυομένη ἡ ἐκ τοῦ βασιλικοῦ πλούτου τοῖς πολλοῖς ἐγγινομένη κατάπληξη ἐυκαταφρόνητον ἐποίει βασιλείαν, ut Socrates ait, Hist. Eccl. l. 3. c. 1. i. e. ut Cassiod. Hist. Trip. l. 6. c. 1. vertit, Quod remoto Festi Palatii contemptibile videretur Imperium. Vide Lips. Poliorcet. l. 4. c. 9. Clapmarium, Arcan. l. 3. c. 12. Freinshem. ad ista Curtii l. . c. 5. Maiestatem enim Imperii salutis esse tutelam, alios. Sed
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.